Job 22

GREG., in Job., l. 16. Qui contra veritatis verba deficiunt, etiam nota replicant, ne tacendo victi videantur; unde Eliphaz beati Job sermonibus pressus, ea dicit quae nullus ignorat; ait enim: In comparatione etenim Dei scientia, etc., usque ad quasi descendendo subjungit. . In omni quippe quod bene agimus, etc., usque ad adhuc adjungit Eliphaz quod nullus ignorat. Quis hoc vel desipiens sentiat, quod Deus ex timore nos arguat, et ex metu contra nos judicium suum proponat? Qui verba sua metiri nesciunt, ad otiosa dicta dilabuntur. A verbis otiosis, etc., usque ad sed semper ad deteriora descendat. Nam sequitur. Haec ad litteram aperta sunt, etc., usque ad vel dona spiritualia perdunt, qui ad te veniunt. . Dicunt haeretici plebes, etc., usque ad pro peccatis dicunt retribui er? Et hoc est, . Quasi diceret, etc., usque ad sicut unda super undam. Quasi, an ideo, etc., usque ad quia stulto judicio solos se sapientes putant. . Sicut semita Redemptoris humilitas, ita semita saeculorum superbia. Saeculorum itaque semitam viri iniqui calcant, qui per hujus vitae desideria in elatione perambulant. Qui praesentem vitam diligunt, etc., usque ad et mutatur sententia, sed non consilium aeternum. Iniqui dum praesentia esse fugitiva non intuentur, etc., usque ad quia cursus mutabilitatis statum in eis subruit perversae constructioni. . Malorum domos Dominus implet, quia etiam ingratis sua dona non denegat. Hoc etiam Job, etc., usque ad optat esse malorum dissimilis. iniquorum interitum. Cum districto judici perfecta jam securitate inhaeserint. Nunc enim reprobos prospiciunt et gemunt. Hic iniqui erecti sunt, etc., usque ad vel a conspectu judicis ad gehennam pertrahuntur. Quia et si hic carnem relinquant, in resurrectione recipient, ut in carne ardeant in qua peccaverunt. Culpa superbiae est, docere meliorem, quod saepe haeretici faciunt catholicis. . Quia a justitiae aedificatione destructus es. Corpus animae accipitur tabernaculum et mens cogitationum. Et est sensus: Si ad Deum post errata revertaris, in cogitatione et in opere mundaberis. Per terram infirmitas actionis, per silicem fortitudo signatur, per torrentes aureos doctrina intimae claritatis. Ad se ergo conversis pro terra dat robusti operis, et Quia pro robusto opere doctrinam multiplicat clarae praedicationis. BEDA. Hoc dicit, quod si propitiato sibi Domino, etc., usque ad sunt argentum igne examinatum. Ibid. Saepe cum sacris eloquiis intendimus, malignorum spirituum insidias graviter toleramus. Et est sensus: dum malignos spiritus a te repulerit, divini in te eloquii talentum lucidum excrescet. Super Omnipotentem deliciis affluere est in amore illius epulis sacrae Scripturae satiari. Ad Deum levare faciem, est cor ad sublimia investiganda attollere. Qui vota vovit, sed pro infirmitate solvere non valet, ei ex peccati poena hoc agitur, ut volenti bonum posse subtrahatur: cum vero ea, quae obsistit, culpa detergitur, fit protinus ut votum possibilitas sequatur. Res decernitur et venit, cum virtus, quae ex desiderio appetitur, largiente Domino etiam per effectum prosperatur. Eadem promittunt haeretici afflictis, si eos sequantur. In viis justorum lumen splendere est per mira opera virtutum signa suae claritatis aspergere. Quia qui se humiliat, exaltabitur. Quantum per membrorum ministerium deprehendi potest, prima ostensio superbiae in oculis esse solet. Quia quando hic pervenit gratia ut innocens fiat, cum ad judicium ducitur, ex merito remuneratur.
Copyright information for VulgGlossa